- TRIOCULUS Jupiter
- TRIOCULUS Jupitersic ideo appellatus, quod caelestis, terrestris, et marinus sit. Huiusmodi Iovis ex ligno statuam habuisse Priamum, scribit Pausan. l. 5. quae tres oculos haberet, quorum unus esset in fronte, reliqui vero eâ parte, quâ ceteri.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.